Home » Decree
Royal Decree, signed by King Charles III of Spain
View DocumentCarolus dei gratia utriusque Siciliae, Hierusalem Rex Hispaniarum Infans Parmensium Placentinorum Castrensium Dux, Magnus Etruscorum Princeps haereditarius …….
Dilecto nobis fideli viro Michaela Brajida gratiam nostram et bonam voluntatem
Si regalem munificentiam nostram saepe numero erga illos effundimus qui solis dumtaxat majorum suorum meritis fulgent, multo magis rationi est consentaneum ut ii benignos effectus liberalitatis nostrae experiantur;
qui praeter claras suorum majorum virtutes suam quoque particularem fidem erga nos et erga statum nostrum in dubiis praecipue temporibus comprobare non destiterunt.
Sane pro parte sua Michael Brayda supplex petitio culmini nostro nuper oblata continebat quod duo ferme saecula excurrunt ex quo mobilia quoque feuda cum omnimoda jurisdictione possessa fuerunt ab Hectore Brayda suo praedecessore et eius familia semper nobiliter vixisset et illustria munera retroactis temporibus exercuisset et splendida Coniugia celebrasset.
Propterea celsitudini nostrae devotius supplicasti, ut te tuosque heredes et successores utriusque sexus in Infinitum Marchionatus Titulum super Feudo ac Terra acquisita vel acquirenda evehere dignaremur.
Ut nimirum tuaeque ac posteri tui hujusmodi Titulo ornati, honestati et decorati in perpetuum incedere ordine successivo possitis.
Nos igitur attendentes Familiae Tuae antiquam egregiamque nobilitatem quae de digno testimonio et relatione praesertim nostrae Regalij Camerae S. Clarae apud nos quam maxime commendatur.
Haec omnia igitur considerantes, et alia hujusmodi mentem nostram digne moventia, quae in nostro pectore reservamus facile inclinamus ut cum te liberales simus tuas preces ad exauditionis gratiam admittamus teque non minus quam tuos heredes ac sucessores utriusque sexus ordine successivo Marchionatus Titulo super Feudo seu terra acquisita vel acquirenda decorare, nobilitare atque insignire velimus.
Igitur te Marchionem tuosque heredes et successores utriusque sexus in perpetuum Marchionem super Feudo et terra acquisita vel acquirenda appellari, idque consulti fecimus speciali Te gratia prosequentes et Regia qua fungimur D.O.M. Beneficio potestate utentes.
Pateat igitur his nostris litteris Te Michaelem Brayda et tuos haeredes et successores utriusque sexus Marchionem et Marchiones dixisse, fecisse, constituisse et declaravisse nominasse more majorum nostrorum Citerioris Siciliae Regni.
Jubemusque Te et tuos haeredes et Successores utriusque sexus Marchionato isto hoc uti, frui quemadmodum alii Citerioris Siciliae Regni Marchiones utuntur et fruuntur.
Itaque libere utaris, fruaris et Te et tui sucessores utriusque sexus in perpetuum utuntur, fruuntur privilegiis omnibusque tituli dignitate, imunitate, juribus, sessionibus, praerogativa quibus ceteri Marchiones nostri uti, frui, donari, in Aula, in Comitiis, in Cretibus, in Judiciis quocumque loco, quocumque tempore consueverunt et Regni eiusdem praecepta, servitia, fidemque praestabis nobis nostrisque in Regnum successoribus.
Quapropter Illustribus, spectabilibus magnificis et dilectis Consiliariis nostris Camerario Protonothario, Justitiario eorumque vicesgerentibus Camerae S. Clarae, Consilio Capuano, Praesidentibus Camerae Summariae, Regenti et Judicibus Magnae Curiae Vicariae, Thesaurario Generali Advocatis et Procuratoribus Fisci, maxime vero Principibus, Ducibus, Marchionibus, Comitibus, Baronibus, aliisque officialibus Regnorum et Statuum nostrorum quocumque munere, ministerio, Magistratu, Officio, potestate, jurisdictione fungentibus, praesentibusque et futuris praecipimus et mandamus ac statim ac viderint Diploma hoc nostrum quae in eo continentur, servent, tueantur, servanda, tuenda curent erga Te qui deinceps Marchio et tuos haeredes descendentes et sucessores utriusque sexus Marchiones de Brayda appelaberis et appellaberint Te pro Marchione et tuis haeredibus et sucessoribus utriusque sexus habentes et excipientes, sciantque inobedientibus indignationem nostram et poenam ducaturum.
Mille ? Neapolitanorum ipso iure ipsoque facto subeundam aerario nostro inferendam. Ut vero firmius certiusque hujus Privilegii Diploma fiat, praecipimus Prothonotario nostro Siciliae citerioris idem mitti muniendum praescripta formula necnon Secretario Camerae S. Clarae…..[…] Secretario nostro status Gratiae, et Iustitiae recognitae. Datum in suburbano nostro Herculano Nonis Majis An. Chr. Milessimo septemcentessimo quinquagessimo quarto
Carolus III